Liceo Torricelli: memorie e testimonianze

 Testimonianze edite e inedite
 di alunni e professori

1881-1884Il professor Abba
   (Dalla biografia di Enrico Bottini Massa)

1889 - 1892Il professor Vanzolini
   (Dalle memorie di Luigi Orsini)

1891-92Il Liceo di Faenza - Alfredo Oriani - Gabriele d'Annunzio
   (Dalle memorie di Antonio Graziadei)

1900 - 1901Il Torricelli ai tempi di Campana (?)
   (Una ricostruzione romanzata di Sebastiano Vassalli)

1909Il Regio Liceo nella "Voce" di Prezzolini
   (Un articolo di Giuseppe Donati)

1914Antico palazzo rosso
   (Dai "Canti Orfici" di Dino Campana)

1921 - 1923Il professor Pietro Zama
   (Dalle memorie di Pietro Zama)

1931 - 1934Professori degli anni '30
   (Testimonianza di Giuseppe Toni)

1936 - 1944Una casa - Una scuola e viceversa
   (Testimonianza di Rita Carloni)

1942 - 1947Il diario di Edda
   (Vita quotidiana negli anni '40: il diario di Edda Sangiorgi)

1966Il Liceo di Faenza a Firenze per l'alluvione
   (Testimonianza di Leonardo Altieri)

1974-1979"Mi ha dato di pi¨ il Liceo che l'UniversitÓ"
   (Un'intervista a Carlo Lucarelli)

2008De naturis bestiarum
   (Bestiario di Laura Dari)

Vai alla sezione: "Filmati"

2008

 De naturis bestiarum

(Bestiario di Laura Dari)

De Procyone Derisore

P R O E M I V M B E S T I A R I I

IN QVO MATERIA HVIVS OPERIS BREVITER EXPONITVR.

BENEVOLO LECTORI LAVRA SALVTEM DICIT

 

um multa sint quae hominum fata fortunis mutatis miscere possint, ciuitates uastare pingues, gentesque honoratissimae stirpis ab orbe terrarum repente delere, simili modo nobis hodie accidit, quod Silua illustrissima Torricelliana magis magisque, dum tempus fugit, cum omnibus incolis suis ruinat. Iam multa animalia ad squalidas scientificas plagas ducta sunt, iam multa ad tristia sociopedagogica saepta migrauerunt. Mala tempora currunt. Dum Roma in ruinam procumbebat, aureaque sua monumenta, quae aere perenniora dicebantur, concidebant, egregii fuerunt tamen poetae qui Romanorum gesta aeterne super omnes gloriosa posteritati pergratae miserunt. Eodem modo ad laborem hunc mente, ut Fauentina progenies fasta siluae Apollini Lycaeo sacratae grato animo semper commemoret, qui suauibus huius pulcherrimae siluae deliciis fructi sumus, insistimus. Silua Torricelliana lata et umbrosa, fontibus copiosa, suauibus fructis multisque animalibus uberrima est. Tres Summus Poeta in silua sua feras uidit, nos autem nouem ut Musae fuissent uidimus beluas feroces quas omnes decribere, quam diligentius possumus, uolumus. Qua de causa, si tibi opus nostrum nimium rusticum uideatur, narrationis amplitudinem casuumque magnitudinem mira, et nobis nostraeque imperitiae, Beneuole Lector, indulge.

« Incipit liber de naturis bestiarum.

De leonibus et pardis et tigribus, lupis et vulpibus, canibus et simiis... »

Ex Bestiario Aberdeenensi

EVANGELISTA TORRICELLI SUPER ANIMALIS NIGRI CAPVT AVREAM CAESAREAM CORONAM PONIT

CAPVT PRIMVM BESTIARII
idest de Procyone Derisore

aceratense Marca ortus, cum docilis mansuetusque uideatur, Procyon, cuius nomen Derisor dicitur esse, subdola ratione adoriri repente potest. Frustra omnia animantia, quae in eadem regione, et per eadem ambulant pascua, curant ne ille Derisor miseras deuoret praedas, si aliqua die quisquis praedator propter aliquid impedimentum, uidelicet exempli gratia medicam uel odontoiatricam inspectionem matutinam, a uenatione absit. Dein de ille Procyon non solum praedas inermes suas torquere delectatur, uero etiam eas ridiculis cum epithetis irridere solet.

Illis quidem prophetica ui inter miseros « mancatos coltos » futuram eorum uitam nuntiat. Magno ingegno dotatus, magnoque culturae pondere, eruditissimus, longe altior super omnes doctissimos uiros, si aliquis eum ostet, ne uictimas suas in tormentis mittat, Procyon uisu repente mutat, statimque uim suam diabolicam auget. Quod uult, etsi ita difficile, ut fieri non posse uideatur, semper quauis facit ratione. Quidem ille immunitarias habet defensiones, quas optimas dicere possumus; nam Procyon a uenatorio certamine numquam abest, aut – quod ualde dolendum est – aberit! Ut supra diximus, animal hoc, inter omnes ambiguum, omni bus circa se mutatis rebus, et se ipsum quoque mutat, et mirabile cum uigore super omnia alia animalia rursus excellit, ac praedas suas magis magisque per territ.

CAPVT SECVNDVM BESTIARII
idest de Hystrice Laeto

aetus Hystrix quidem urbanum beneque moratum animal est. Media statura, mediaque aetate, uellum nigris rubentibusque intextum habet aculeis quibus, si uictimae suae “Allora”, id est latine « tunc » , dicunt, uel “Cio”, id est « hoc », uero etiam paruulas faciunt uirgulas cum manibus eorum, contra eas miseras utitur. Iucundum tamen habet Hystrix ingenium, cum affabilis comisque sit.

Cum agitat feras, noua adhibet instrumenta, exempli gratia Potestatem – Punctum in fasciculo Officii a Wiligelmo Gates, Fenestrarumcopiosissimopatre, fincto. Instrumenta haec tam sunt nova, ut ille Hystrix quo modo cum eis bene operare saepe nescere possit. Et opportune est Laeto Hystrici animal quoddam nouellum, quod in uenatione, notis nouis instrumentis, ei auxilio magnopere est.

CAPVT TERTIVM BESTIARII
idest de Gryllo Sapiente

n media umbrosissima Silua, inter ruinas et statuas, et inter labentia temporis acti sepulcra, paruum Sapiens animal uiuit, quod callidum atque iracundum esse uidetur. Sunt eo cornicula pro lixa, et miram habet iubam, qua eius caput tam cingitur quam albo decore exornatur. Sunt eo deinde paruulae exiles ungulae, et sagaces oculi alacres. Olim suum paruulum pulcherrimum amatissimum Latibulum, cuius ualde retinens erat, in summo conditum monte, colebat. Sed die tamen funesta, quoddam Animal Nigrum, omnium siluarum ferocissimus rex, auiditate accensum, hoc pulchrum Latibulum, Gryllo sub dolo proelio deuicto, expugnauit et ferro ignique uastauit. Qua de causa nostrum paruulum miserrimum Gryllum per Loca Auditoria nunc multo labore uagatur.

CAPVT QVARTVM BESTIARII
idest de Chioccia Parthenopea

hioccia Parthenopea, videlicet Neapolitana, cuius nomen latina lingua “gallinam quae ouum incubat” significat, de famosa pulcherrimaque Neapolis ciuitate uenit ad nostras Gallicas plagas. Est illa formosa et iucunda. Plumaeæ eius mollis brunaeque, et uox calida, blanda

suadensque. Animal sapiens et eruditissimum in gallinarii historia. Praedarum suarum saepe miseretur; nam cardis uesceri praefert, quos difficulter coquere potest. Matutino tempore, sub galli cantum, Locum Romitum, ubi eius est nidus, relinquit et per siluas laeta uolitat.

CAPVT QVINTVM BESTIARII
idest de Grue Exornata

xornata quidem Grus elegans magnificumque animal est. Magna statura, nobile corporis gestu, aureas habet comas et cutem tam nitide mireque pictam, quam multi doctissimi uiri, flos sapientium, eam cum Pauone saepe confundunt.

Patria sua sunt Cobalti Manganesisque planitia loca, et saepe se in Bromi stagnis ad uenandum mergit, ut praedas suas astute deprehendat. Longis agilibusque pedibus praedita, densas habet plumas et copiosas; caelos scrutari, ac naturae mysteria magna cum Laetitia indagare amat.

CAPVT SEXTVM BESTIARII
idest de Circumsiliente Alauda

n Marca Pisarense nata Alauda est, quae Circumsiliens propter eius alacrem corporis habitum dicitur. Magno ingenio dotata, parua statura, iuuenis cum sit, aureas habet plumas, oculosque intelligentes perspicillis orna tos.

Aequa cum prædis suis, contra eas non saeuit, etsi habet arma prompta ad eas crudeliter interficiendas. Auia ualde fecunda est, mater naque uictimis suis, quas compitans adoritur, etiam uidetur.

CAPVT SEPTIMVM BESTIARII
idest Sciuro Morosulo

arva statura, Sciurus, quod Morosulus dicitur, comam habet nigram et lucentem. Ad modos saltare amat et saepe praedas suas magno labore circumsilire iubet. Captis miseris praedis,

magnis itineribus eas ad suum amplum latibulum, Caballeritiam appellatum, ubi eas ad tenerarum iactu glandium ludere cogit, ducit. Morosum est animal hoc, sed pium valde; nam, more antiquo, Amat deum.

CAPVT OCTAVVM BESTIARII
idest de Formica Britannica

erfida Albione exorta, tamen uulgi lingua magna cum peritia utetur. Ut nobis cicada docet, Formica solertissimum animal est et opera sua praestat, cum de loco in locum sine requie ambulet.

Media statura, iuuenile aetate, fusca est, pedes alacres celeresque ei sunt. In ampliis habitat latibulis, et reverbe rans Echo tam aures suas perturbat, ut Formica prae darum clamores non audit.

CAPVT NONVM BESTIARII
idest de Columbo Glorioso

olumbus Gloriosus nigrum habet uellum et album. Parua statura, ob pinguedinem suam volare unquam non potest. Continuum perpetuumque emittit garritum, quo aliorum aures animalium obtunduntur. Animo prudente, ad meditandum propensus, tam philosophiam studere, quam delicatiores sumere cibos et copiosum uinum perpotare amat. Ideo benignum paternumque animal est hoc, ut Pater a pluribus Columbus nominetur.

Finis

BONO SCRIPTORI

LAVR(E)A DARI

SERTA OPORTET

Laura Dari, 1B 2008-09

Scarica in formato PDF.

Inizio pagina Scrivici Home page